# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 58

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/58

XXIX. Corpus nostrum quia est machina, hinc ejus partes mirifice inter se conspirant & consentiunt & hujus consensus, quo partes, tam fluidae quam solidae, inter se communicant, plenior cognitio medico in praxi & pathologicis scitu summe est necessaria. Scholion. Consensum partium cum describere vult Hippocrates, lib. de aliment. ita loquitur: confluxus unus, conspiratio una, consentientia omnia XXX. Consensio, quae inter partes mutua intercedit, quam maxime consistit in communicatione motuum. Scholion. Quemadmodum in machina, cujus effectus sunt motus, vitium parti illatum, laedit ejus motum, eumque cum aliis sibi connexis communicat: haud dissimili ratione in corpore humano laesio partis cujusdam notabilis aliarum sibi connexarum motum statim quoque interturbat. XXXI. Est primo magna consensio motus fluidorum sanguinisque circuli in partibus. Scholion. Ita videmus vasis cujusdam majoris in corde orificio, a polyposo concreto, obturato omnes corporis partes & functione sua & vita privari. Auricula dextra, ob nimiam ibi sanguinis congestionem vehementius expansa, ejus contractio minuitur, hinc tam animi, quam corporis vis incipit deficere. Deinceps quandocunque in certa corporis parte v. g.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
