# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 581-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, MOTU OPTIMO SANITATIS PRAESIDIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/581-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/581-2

MOTU OPTIMO SANITATIS PRAESIDIO. Ihil est, quod utilissimam superflui & nocentis humidi Nperspirationem tam egregie juvet, quam motus corporisque exercitatio, qua tuendae sanitatis vix praesentius datur auxilium. Scholion. Ad sanitatis conservationem maximum momentum habent excretiones, quarum princeps est insensibilis perspiratio, id quod in superioribus fuse deductum est. Quum vero insensibilis perspiratio secundum Sanctorii calculum plus intra diem evacuet, quam reliquae excretiones omnes e corpore evehunt, hinc magnam ejus vim esse cum in tuenda sanitate tum in morbis arcendis recte colligitur. II.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
