# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 584

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, MOTU OPTIMO SANITATIS PRAESIDIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/584
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/584

VII. Non datur praesentius ad tuendam sanitatem morbosque avertendos motu & exercitatione corporis remedium. Scholion. Homines laboribus dediti a multis gravibus ac chronicis passionibus, calculo, podagra, arthritide, quartana, malo hypochondriaco. cachexia, scorbuto, hydrope plerumque immunes degunt. Nihil magis enim sanitati adversatur, quam diuturna quies ac vita sedentaria cum humidi defectu; cui si quis se totum tradit, facillime ejusmodi morbis corripitur, qui ob humorum copia aeque, ac impuritate, earumque stagnatione, infarctu & obstructione in visceribus suam originem trahunt; quorum tamen omnium praeservatio quam maxime in motu quaerenda est. Motus enim exundantem humorum copiam consumit, eosque ab excrementitiis sordibus probe depurat. Deinde fiuiditatem humoribus conciliando, eosque fortius per vasa impellendo tenuissimorum tubulorum alveolos apertos servat, quibus occlusis multa morborum agmina producuntur. Denique etiam subtilitatem ac spumescentiam humoribus fognerat, & solidorum robur instaurat, unde universa corporis natura a motu roboratur. VIII. Motus aliorum remediorum viribus in custodienda sanitate morbisque profligandis longissime antecellit. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
