# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 587

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, MOTU OPTIMO SANITATIS PRAESIDIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/587
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/587

Illa huic salubritate anteponenda est; nihilominus tamen & hypochondriacis convenit succussatio, quoniam maximus impetus ventrem imprimis inferiorem ferit, unde non modo mesenterii & intestinalium glandularum obstructiones reserantur, sed etiam humores in viscerum tubulis hinc inde stagnantes discutiuntur. Praeterea quoque equitatio ventriculi & intestinorum calorem accendit, & sanguini pristinum vigorem restituit. XIV. Gradaria equitatio, quia aequali nisu omnes partes tangit, citra ullum virium decrementum ac lassitudinem universo corpori proficua est, perspirationem imprimis aequaliter promovendo, unde vultus vivido colore suffunditur, animus nova quasi alacritate exsurgit, ipseque etiam appetitus acuitur. XV. Equitationi postponendae omnino sunt aliorum remediorum vires, quae in dispositione phthisica, hectica, scorbutica & cachectica alias utramque paginam facere putantur. Scholion. Hoc Sydenhamius, aliique ex recentioribus frequentis experientiae fide & solidis rationibus penitus confirmarunt. Neque enim erubescunt asserere, recensitis in passionibus equitationem omnibus aliis remediis esse superiorem. Auxiliatur imprimis imbecilles, nec ita pridem e morbo expeditos, qui ob insignem virium jacturam corpus exercendi facultate destituuntur. Commode huc referri potest locus apud Oribasium Lib. IV. cap. 24. qui ita habet: Equitatio magis, quam omnes reliquae exercitationes corpus praeservat, stomachum confirmat, & sensuum organa purgat, eaque reddit acutiora. XVI. Ccc XVI. Vectura hypochondriacis singulariter accommodata est, & corpus praecipue a tardis passionibus vindicat; expedit etiam iis, quibus infractum corporis robur vehementiorem motum interdicit. XVII. Vectura viscerum compagem molliter concutit, & hac ratione humorum decubitus & stagnationes, quae vasis venae portae admodum familiares sunt, resolvit ac dissipat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
