# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 588

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, MOTU OPTIMO SANITATIS PRAESIDIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/588
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/588

XVIII. Peregrinatio ad omnium salubritatem pertinet, quia non modo cum continuo motu, sed frequentiori etiam aëris insalubris in salubriorem mutatione conjuncta est, quae tuendae sanitati & corpori a pluribus morbis praeservando egregie velificaturScholion. Veteribus pro tuenda valetudine maximo in pretio erant peregrinationes, quas suscipiebant in loca juvandae sanitati opportuna, temperata nimirum & inontosa, ubi aër purior magisque sincerus spirabat. Perspectissimum enim ipsis erat, peregrinationem non modo sanguinis juvare circuitum, sed usuram quoque puri & intaminati aëris deperditum solid, rum robur, tonum & elaterem mirum in modum restaurare, quam in rem plura commentati sumus in peculiari dissertatione de peregrinationibus sanitatis causa instituendis. Ratio, quae peregrinationes tuendae sanitatis causa suscipiendas suadet, praecipua haec est, quia animus alias gravioribus curis intentus paululum tunc temporis relaxatur, dumque frequens novarum rerum varietas oculos pascit & animum ad sui contemplationem blande invitat, mens etiam tranquillior eva dit, omnesque ex eo sollicitudines exulant. Quantum ve ro animi tranquillitas sanitati praesidium ferat, jam supra dilucidius declaratum est. XIX. Sermo seuclarae vocis exercitium peculiarem quoque motus speciem constituit. Scholion. Veteres intensiorem vocis exercitationem iis, qui ob membrorum, praecipue vero pedum debilitatem a motu ac labore prohibebantur mirifice commendabant. Vocis enim contentio sanguinis iter & cursum per universum corpus accelerat, & hac ratione & calorem & perspirationem auget.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
