# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 60

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/60

XXXIII. Magna quoque in corpore nostro est consensio inter systema nervorum & fluidorum progressum ac circulum, ita prorsus, ut laesis vel male affectis nervis, libera sanguinis & humorum progressio inde vitium trahat, quem admodum etiam in circuitu humorum apparens labes protinus nervosarum partium statum & actionem perturbat. Scholion. Haec mutua consensio & conspiratio sanguinis circuli in vasis, & fluidi tenuissimi in nervis, in pathologicis ad morborum & symptomatum generationem intelligendam, maximi est usus atque considerationis. Animadvertimus enim, sanguine in viscere vel vasis partium stagnante aut immobili reddito, protinus genus nervorum praeter naturam adfici & spasmodice contrahi, ut exinde dolores, febres haemorrha giae, excretionum suppressiones oboriantur. Animadvertimus quoque, a nimia distensione vel lancinatione aut erosione partium nervosarum, protinus vascula minima constringi, comprimi, hinc, sanguinis libero ac aequabili cursu intercepto inflammatoriae & periculosae stases vel copiosioris sanguinis ad alias partes & vasa ampliora morbosae conge stiones emergunt. XXXIV Datur adhuc longe nobilior & sublimior harmonia atque consensio inter oeconomiam motuum vitalium & animalium, ita prorsus, ut vitium in circulo sanguinis conspicuum protinus animales functiones alteret, sicut rursus à depravata phantasia ortus motus universi corporis functiones vitiat. Scholion. Haec veritas innumeris exemplis confirmari posset, sed pauca tantum adduxisse suffecerit. Quiescente cordis motu anima protinus in operationibus suis cessat & omnis sapientia ac cogitatio exspirat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
