Latin
QUIETE ET SOMNO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 601
Unproofread scanNot analysed yet
Scholion. Hippocrat. Lib. 2. de Diaet. Otium humectat &debilitat, labor vero siccat ac roborat. Motu enim dissipantur humores, unde nervosarum partium fit tensio. Vitae otiosae &sedontariae addictas mulieres facile in passiones hystericas &hypochondriacas incidere quotidie animadvertimus; juvenes vero ac viri, qui otio litant, &vitam quietam colunt, plerumque hypochondriorum vitio laborant, &subinde scabie &scorbuto corripiuntur; cujus reisimprimis testes sunt sartores, omnesque opifices, qui sellularias artes exercent, IX. Ut motus perspirationi favet, &sanguinis cursum accelerat, eumque tenuem ac fluidum reddit: ita diuturna quies sanguini crassitiem inducendo viscerum obstructiones, sanguinis impuritatem, humorumque stagnationes progenerat, &hac ratione ad graves &pertinaces morbos disponit. Scholion. Non praetereunda sunt verba Fonsecae, quae Lib. de Tuend. Sanit. pag. 37. profert: ex nimio, inquiens, otio suffocatis apoplexia, podagra, colica, calculus renum nascitur, praesertim, si cum crapula ac libidine ipsi indulgetur. Sessio corpus malo hypochondriaco praeparat, &illud imi ventris passionibus obnoxium reddit. Scholion. Sub sessione incurvatum corpus talem angulum efformat, qui ventrem premit, &intestinorum flexuras in angustiam compellit, atque hinc flatus sursum versus ventriculum retdtruduntur. Deinde etiam corporis incurvatio vasa mesenterii, quae ad venam portae decurrunt, comprimit, &hoc modo liberum sanguini progressum intercludit. Exinde vero humorum stagnationes ac viscerum infarctus suos natales trahunt. Quare etiam Plautus hypochondriacis ambulationem his verbis commendat: ambula, hoc lienosis prodest. XI. Neque diuturna statio pro sanitate est, sed potius nunquam non fugienda. Scholion. Statio haec non modo sessione deterior est, sed majorem quoque corpori perniciem affert; corpore enim perpendiculariter erecto sanguis quidem ac reliqui humores facillime ad inferiores partes descendunt, sed eorum ascensus mirum quantum retardatur, nisi membrorum nisus &actio, qualis ambulationi adjuncta est, progredienti sanguini suppetias ferant.