# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 601

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, QUIETE ET SOMNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/601
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/601

Scholion. Hippocrat. Lib. 2. de Diaet. Otium humectat & debilitat, labor vero siccat ac roborat. Motu enim dissipantur humores, unde nervosarum partium fit tensio. Vitae otiosae & sedontariae addictas mulieres facile in passiones hystericas & hypochondriacas incidere quotidie animadvertimus; juvenes vero ac viri, qui otio litant, & vitam quietam colunt, plerumque hypochondriorum vitio laborant, & subinde scabie & scorbuto corripiuntur; cujus reisimprimis testes sunt sartores, omnesque opifices, qui sellularias artes exercent, IX. Ut motus perspirationi favet, & sanguinis cursum accelerat, eumque tenuem ac fluidum reddit: ita diuturna quies sanguini crassitiem inducendo viscerum obstructiones, sanguinis impuritatem, humorumque stagnationes progenerat, & hac ratione ad graves & pertinaces morbos disponit. Scholion. Non praetereunda sunt verba Fonsecae, quae Lib. de Tuend. Sanit. pag. 37. profert: ex nimio, inquiens, otio suffocatis apoplexia, podagra, colica, calculus renum nascitur, praesertim, si cum crapula ac libidine ipsi indulgetur. Sessio corpus malo hypochondriaco praeparat, & illud imi ventris passionibus obnoxium reddit. Scholion. Sub sessione incurvatum corpus talem angulum efformat, qui ventrem premit, & intestinorum flexuras in angustiam compellit, atque hinc flatus sursum versus ventriculum retdtruduntur. Deinde etiam corporis incurvatio vasa mesenterii, quae ad venam portae decurrunt, comprimit, & hoc modo liberum sanguini progressum intercludit. Exinde vero humorum stagnationes ac viscerum infarctus suos natales trahunt. Quare etiam Plautus hypochondriacis ambulationem his verbis commendat: ambula, hoc lienosis prodest. XI. Neque diuturna statio pro sanitate est, sed potius nunquam non fugienda. Scholion. Statio haec non modo sessione deterior est, sed majorem quoque corpori perniciem affert; corpore enim perpendiculariter erecto sanguis quidem ac reliqui humores facillime ad inferiores partes descendunt, sed eorum ascensus mirum quantum retardatur, nisi membrorum nisus & actio, qualis ambulationi adjuncta est, progredienti sanguini suppetias ferant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
