# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 602

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, QUIETE ET SOMNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/602
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/602

XII. Statio musculorum aequilibrio, hoc est, aequali eorum tensione peragitur, cui tota corporis moles ad perpendiculum incumbit. Quantum vero hoc viribus detrahat, dici vix potest, maximeque perniciosa haec statio in studiis literarum tractandis fugienda est, quia spiritus dupliciter impenduntur, dum & menti in formandis ideis, & corpori in tono musculorum servando vacare debent. Consultius itaque est eo tempore, quo meditationibus indulgemus, leniorem ambulationem instituere, ut in mutua musculorum actione aequilibrium conservetur. XIII. Non tantum quies corporis, sed etiam somnus jacturam humorum motu deperditorum resarcit, & corpori novum robur foenerat. Scholion. Scholion. Animadvertimus à somno reparari vires, corpora fieri agiliora, & ad subeundos labores magis idonea, animum quoque ad praestandas actiones suas inde reddi alacriorem, & universum corpus omnem deponere lassitudinem, unde somnus optimum virium pabulum summo jure appellari debet. Quam insigniter enim vires morbo collapsae per somnum reficiantur, optime perspectum habent, qui gravioribus acutis morbis affliguntur. Quanto maturius enim somni beneficio perfrui possunt, eo celerius vires ac sanitatem recuperant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
