Latin
QUIETE ET SOMNO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 605
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio haec esse videtur, quia homines tunc temporis profundiori somno merguntur, dum spirituosae alimentorum partes ex ventriculo ad massam sanguinis &humorum accedunt, quae ibi sub leniori somno copiosius collectae tubulos cerebri subeunt, inque ejus glandulosa parte jam secernuntur. XVX. Non omnis somnus, sed quietus saltem vires reficit. Scholion. Sapienter monet Plato lib. VII. de LL. qui vitae ac sapientiae curam gerit. plurimo tempore vigilet, id solum providens &observans, ut somnum tantum capiat, quantum ad sanitatem pertinet, ad cujus conservationem non multo somno opus est, si modo recte fuerit constitutus. XVXI. Somnus quietus is dicitur, in quo non facile excitamur, sed potius continenter per consvetum tempus conquiescimus, &qui ciborum &concoctionem &perspirationem juvat ac vires reparat. XVXII. Somnus inquietus est, qui interruptus &turbulentis insomniis plenus est, quemadmodum eum definit Sanctorius sect. 1I. aph. 5. &qui nec vires reficit, nec perspirationem juvat, sed potius impedit. XVXIII. Somnum placidum ac tranquillum reddit temperatior sanguinis per cerebrum cursus; quam ob rem omnia, quae nervosas partes irritant, &sanguinis per cerebrum iter accelerant, somnum variis modis interturbare solent. Scholion. Omnes vero cibi acres, sale, aromatibus, allio, sinapi &opio conditi, vel duriores ac flatulenti, neque minus potus calidi ac spirituosi circa somni tempus assumti, variis turbis somnum exagitant, quia ventriculo cum capite summus intercedit consensus &conspiratio. In febribus ob celeriorem sanguinis per cerebrum cursum paucus vel plane nullus aut valde turbulentus somnus est. Quare quiequid ita comparatum est, ut ventriculi membranas vel acrimonia vel gravitate quadam sollicitare ac stimulare possit, illud etiam molestum cerebri membranis inducit motum, &somnum quietum arcet.