# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 607-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/607-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/607-2

XXXIII. Quum perspiratio absoluta concoctione melius succedat, & majorem sanitati ferat utilitatem, solerti cura dispiciendum est, ne salutaris haec excretio matutino tempore ullo modo cohibeatur. Scholion. diaphorePatet jam ratio. quare matutinis horis sudorifera, inter quae tica, & quae perspirationi ulterius praesidio sunt principem locum tenent infusa calida, insigni cum euphoria propinentur, quia tunc temporis ipsa materia ad exitum praeparata est. XXXIV. Somnus cogitationum ac sensuum quies est, ideo eo tempore, quo somnus capitur, omnes curae, & profundae meditationes animo exulare debent. XXXV. Causam somni, qui nihil aliud quam sensuum & internorum & externorum cessatio est, languidior fluidi nervei in partes, quae sensuum domicilia sunt, influxus constituit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
