# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 607

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, QUIETE ET SOMNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/607
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/607

Scholion. Sanctorius fect. IV. aph. 2. memoriae prodit, dormientem magis perspirare, quam vigilantem. Et aphor. 1. loc. cit. somnus, ulquit, placidus adeo fovet perspirationem, ut septem horis quinquaginta unciae cocti perspirabilis in robusto homine exhalent. Perspiratio melius in somno, quam in vigilia succedit, quia habitus corporis sub somno magis relaxatus est, cutis tubuli ac meatus ab aequabili calore magis patuli atque aperti sunt, & sanguis placidiori cursu ad emunctorium cutis devolvitur. Quae omnia hujus excretionis negotium mirifice auxiliantur. XXXII. Quamvis in vigilia sanguis celeriori gradu ad cutis superficiem feratur, tamen quia strictiores sunt pori ac tubuli, major saltem copia tenuis ac perspirabilis feri exhalat; sub somno vero ampliatis poris particulae sudoris ac transpirationis crassiores difflantur. Duplex enim datur materia perspirabilis, una tenuior, altera crassior, particulis pinguioribus ac viscidis gaudens, quarum vestigia in indusiis conspiciuntur, & haec etiam pediculis, quibus pueri vexantur, nutrimentum praebet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
