# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 609

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/609
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/609

XXXVIII. Somnus capiendus est in aëre sereno temperato, non nimis calido nec nimis frigido, multo minus vappido, praehumido, aut variis vaporibus referto. Scholion. Aer, quem sub somno haurimus, eam ob causam optime debet esse constitutus, quia vires somno colligendae sunt. Harum vero elementum ac pabulum sunt particulae sanguinis tenuiores ac spirituosae, quae maxime ex aëre sereno ac puro in corpus nostrum inveluntur. Laudamus hinc cubicula ampla, & perspirabilia, in quibus vero aër arcte conclusus vel fornacibus calefactus est, ea vehementer inprobamus. XXXIX. Optimus in somno decubitus fit in lateribus, capite paulo elatiori & corporis trunco inflexo, cruribusque aliquantum contractis. Scholion. Declivior decubitus sanguinis ex capite regressum quodammodo impedit, quia is per venas jugulare descendere debet, quod elatiori capite commodius peragitur. Hinc capite nimis demisso ac depresso profundiores somni cum insomniis fiunt, & universo corpori torpor inducitur. Eadem ratione, si quis facie prona velut in mensa in somnum delabitur, ob difficiliorem sanguinis regressum gravitatem capiti, & ingenio stupiditatem accersit. Praeterea etiam crebrior ejusmodi decubitus graves interdum ophthalmias parit. XL. Neque pro sanitate est supinus decubitus, quia vasa dorso instrata valde incalescunt, pressisque musculis thoracem elevantibus difficilior fit respiratio. Scholion. Plethoricos omni cura fugere oportet supinum decubitum, facile enim incubo premuntur, cujus causa á sanguinis in pulmonibus stagnatione deducenda est, vel etiam in calculum, uterinas sanguinis profusiones, & pollutiones nocturnas incidunt. XLI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
