Latin
XXXVIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 612
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia vaporosa, opiata, &quae copiosas exhalationes sulphureas exspirant, somnum immoderatum gignunt, quia claterem ac tonum membranarum &vasorum cerebri majori, quam par est, expansione multum debilitant, unde nimia fit sanguinis congestio, atque humidum à sanguine tardius progrediente secessionem faciens poros ac tubulos cerebri occupat, hinc immodicum somnum arte paratum plerumque stupor, animalium functionum segnities, &somnolentia cum capitis gravitate subsequuntur. XLVIII. primam adhuc aetatem agunt, Qui adolescunt quam provectioris aetatis homisemper suavius dormiunt, nes, &qui ad perfectum corporis augmentum pervenerunt. Scholion. In puerili &adolescente aetate mollior cerebri vasorumque textura est, ex quibus succus nutritius roscidus exsudat. Senes vero siccioris texturae sunt, vasa obtinent duriora, hinc nimia pororum angustia non nisi parcam nutritii succi intu bulosa cerebri substantia secretionem admittit. Qui bene vilent ac parum dormiunt, maxime sunt cholerici; los autem, si sanitatis arationem habere velint, à vino &potibus spirituosis, neque minus a cibis acribus, salitis &aromaticis abstinere oportet. Natura nulli rei magis, quam somno ac vigiliis certis temporibus assvescit, quare consultum est omnibus modis somnum diurnum declinare, utpote qui noctes insomnes reddit. XLIX. Notatu dignum est, somnum eo fieri impeditiorem, quo diuturniores vigiliae praecesserint. Scholion. Experiuntur hoc illi, qui integras noctes vigiles ducere coguntur. Diuturnae enim vigiliae benignos humores consumunt, acres vero calidas particulas in sanguine cumulant, quae cerebri fibrillas continenter sollicitant. XLX Ut immoderatus somnus sanitati adversatur, ita etiam protractiores vigiliae corporis &animi vigorem ac vires exhauriunt. S holion. Siquidem &humidum roscidum &liquidum nerveum sub assidua vigilia in vehementem motum abripitur &magna etiam ex parte consumitur.