Latin
CILLIUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 614
Unproofread scanNot analysed yet
CILLIUM. Vemadmodum nihil in se &sua natura, seu insita neessitate salutare vel noxium est, sed uterque tam saIuoritatis quam insalubritatis effectus exviribus agendi &ex relatione ad corpus humanum factis demum resultat: ita etiamrerum non naturalium salubrium &insalubrium virtus &efficaciaex corporum diversitate, inquibus sese varie exerunt dumsalubris &insalubris e rum effectus variis modis vel impeditur vel adjuvatur, nunquam non aestimari debet. II. Perperam agunt praesides valetudinis, qui singulis unam eandemque vivendi rationem praescribunt, &quod uni confert, illud aliis quoque commodum esse judicant. Scholion. Magistra enim experientia quotidie edocemur, non omnia omnibus esse accommodata, &quod unus citra ullam noxam ferre potuit, hoc alteri in summam cedere perniciem. Ipsum quoque tempus in rerumsalubritate determinanda plurimum valet, quaedam enim certis temporibus tuto &citra ullius offensae metum ingeruntur, quae alio tempore assumta fuitati haud leve detrimentum afferre solent. III.