# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 614

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CILLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/614
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/614

CILLIUM. Vemadmodum nihil in se & sua natura, seu insita neessitate salutare vel noxium est, sed uterque tam saIuoritatis quam insalubritatis effectus exviribus agendi & ex relatione ad corpus humanum factis demum resultat: ita etiamrerum non naturalium salubrium & insalubrium virtus & efficaciaex corporum diversitate, inquibus sese varie exerunt dumsalubris & insalubris e rum effectus variis modis vel impeditur vel adjuvatur, nunquam non aestimari debet. II. Perperam agunt praesides valetudinis, qui singulis unam eandemque vivendi rationem praescribunt, & quod uni confert, illud aliis quoque commodum esse judicant. Scholion. Magistra enim experientia quotidie edocemur, non omnia omnibus esse accommodata, & quod unus citra ullam noxam ferre potuit, hoc alteri in summam cedere perniciem. Ipsum quoque tempus in rerumsalubritate determinanda plurimum valet, quaedam enim certis temporibus tuto & citra ullius offensae metum ingeruntur, quae alio tempore assumta fuitati haud leve detrimentum afferre solent. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
