Latin
CILLIUM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 617
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde etiam horum in societatem veniunt ii, qui gravi morbo nimiis vigiliis, longiori fame ac inedia, aut largiori sanguinis profusione, ut &diuturno moerore, multa venae sectione aut crebriori purgantium usu insignem virium jacturam passi sunt. Denique huc pertinent puerperae ac foeminae mensium fluxu laborantes. Imbecilles vel à solo svaveolentium odore se male habent, ab exigua dosi alicujus emetici vel purgantis copiosas patiuntur excretiones, &à cibo seu flatulento seu acido, vel etiam levi saltem aëris frigidiuscul afflatu noxam sibi contrahunt. Quia corporis imbecillitas, &nimia ad morbosos motus recipiendos aptitudo à benignorum succorum inopia maxima ex parte proficiscitur, ideo medicum, qui debite corpus firmare, idque adversus externarum rerum injurias fortiter munire intendit, omnem curam in eo defigere oportet, ut blandioribus succis vasa ac nervos repleat, inertes vero ac superfluos humores corpori detrahat. Scholion. Ex his perspectis levi negotio conficitur, imbecilles, qui omnibus morbis patent &quemcunque excessum graviter ferunt, longe tutius ac facilius integram recipere posse sanitatem, si moderatam vivendi rationem sibi imperent, quam si in medicina validiori ex pharmacopoliis petita salutem quaerant. XI. Neminem magis decet vitam ad sanitatis leges exacte componere, quam imbecilles, quia à levi saltem errore in diaeta commisso graviter offenduntur, &insigni sunt documento, quantam vim ac potentiam rerum naturalium &usus &abusus in corpus habeat. ΧIbXII. Imbecilles animum eo advertere debent, ut concoctio ac perspiratio, quanta maxima fieri potest circumspectione, in statu integro conserventur. Scholion. Ad juvandam concoctionem oportet imbecilles paulo largius somno indulgere, ante cibum corpus non quidem vehementi, sed moderata exercitatione ventilare, nec adeo multum assumere.