# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 62-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/62-2

XXXVII. Utut homo purissimo aëre, & temperatissimo & corpori congruo alimento fruatur, & secundum saluberrimae diaetae praecepta vitae rationem instituat, ipsi tamen est moriendum: ergo causa absolutae moriendi necessitatis non tam in fluidis, quam in solidis partibus quaerenda est. XXXVIII. Experientia constat animantia, quo annosiora sunt, eo duriores & compactiores solidas illorum partes fieri. Hinc quoque carnes vetustiores diuturniori coctione egent & cartilagines in ossa transeunt, haec vero solidiora in vetustis, quam juvenibus offenduntur Scholion. Quum siccitas & durities ab appositione materiae majori, quae minimos poros & ductus replet, fiat; facile apparet, per hos fluida amplius ferri non posse & tenuissima vascula evanescere, id quod etiam in emunctoriis & secretoriis organis uae ex copia minimorum ductulorum coagmentata sunt evenit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
