# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 625

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/625
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/625

Quemadmodum non una est corporum tam quoad solidas, quam fluidas partes in omnibus aetatibus habitudo ac dispositio, ita nec eadem vivendi ratio omni aerati accommodata estScholion Sub certis aetatibus, quibus curriculum vitae humanae absolvitur, corpora increscunt, ad statum ac vigorem perveniunt, tandemque amisso robore ingens patiuntur decrementum. Sub omni vero aetate diversa machinae nostrae conditio est, quoniam & fluida ratione temperiei & quantitatis, & solida respectu aptitudinis ad motum magnam subeunt mutationem. Pro varia igitur ac differente corporum habitudine diversa quoque vivendi ratio instituenda est. VIII. Sicut in condendis legibus, ad quas diaetae ratio componenda est, omnium maxime attendi debent virium robur & imbecillitas; ita, quum sub omni aetate vires quoque diverso modo se habeant, non nisi indagatis cujuslibet aetatis natura ac viribus accommodae vitae leges praecipiendae sunt. Scholion. Infantes, pueri, ipsique senes imbecillioribus accensendi sunt; robustiorum vero numero juvenes ac viri continentur. His igitur diversus vitae cultus imperari debet. IX. Infantes ob insignem fibrarum teneritudinem & sensibilitatem à quacunque re noxia facile offenduntur, morbisque obnoxii fiunt, quare circumspectiori diaeta eos tractare oportet. Scholion. Infans ille dicitur, cui nondum fandi facultas est; puer, qui nondum ad pubertatem pervenit. Infantes autem gravissimis nervosi generis affectionibus patent, id quod vehementes spasmi, convulsiones, tormina, epilepsiae, pavores, febres ac dolores testantur. Apparet hoc etiam exinde, quia, si lac fugunt nutricis, gravi animi affectu exagitatae, maxima plerumque incommoda, ipsamque interdum epilepsiampatiantur. Praeterea eorum teneritudo inde perspicua evadit, quum a lacte matris, quae pridie purgans assumsit, alvum frequenter dejiciant, & ab omni graviori errore in diaeta à matre commisso se male habeant, e. g.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
