# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 627

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, DIVERSA RATIONE TEMPERAMENTORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/627
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/627

Scholion. Quemadmodum omnis repletio naturae exosa est, & maxime digestionemlaedit; ita haec multo magis in tam imbecillo subjecto pertimescenda est. Quare pessima nutricum consvetudo invaluit, dum infantibus, quando male habent, vel vagitus edunt, subinde mammas praebent, & invitis propemodum obtrudunt, quo nihil aliud efficiunt, quam ut ventriculum nimio lacte obruendo cruditatibus ejus cumulum addant, ac vim morbi exasperent. Ingesta enim à ventriculo male digesta intra primam regionem stagnant, acescunt & corrumpuntur. Hinc ingeniose dictum est ab Hippocrate: nutrices dum lactant infantes, sape etiam mactant. XII. Tenerioribus propinandum est lac tenue ac fluidum, nam crassum butyrosum & caseosum graviter tenellos affligit, quia à ventriculo non satis vinci atque expelli potest. Scholion. Res maximae utilitatis est, lactis, quod nutrices infantibus praebent, examen instituere, & explorare, cujus sit consistentiae, & qua in proportione partes serosas, caseosas ac butyrosas contineat. Optime autem hoc indagari potest evaporatione, deinde instrumento quodam statico, quo cerevisiae, aquae & fontes librari solent; tum affusione spiritus vini rectificatissimi, qua proportio solidi ad fluidum cognosci potest; denique etiam butyrosam lactis substantiam investigare Hhh licet, quando lac per viginti quatuor horas in tepido loco reponitur. XIII. Pessimae conditionis lac crassum ac pingue est; melioris notae, quod non adeo spissum, nec adeo tenue, ac salsum, sed dulce & liquidum, & quod à sana ac vegeta nutrice funditur. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
