# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 63

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/63

Quare in senibus, ob vasorum angustiam & minimorum plenariam occlusionem succi utilissimi, lympha nutritia, fluidum nerveum non tam promte & in tanta copia secernitur, inque partes influit, sed & inutiles quae retentae sangvinem impurum reddunt, non recte separantur, hinc non mirum est in nutante & extrema aetate nutritionem partium solidarum deficere, vires quoque & potentiam movendi, item animi vigorem, corporisque agilitatem cum calore decrescere, & succos vasorum valde impuros fieri, ut senectus ipsa morbus evadat & mors certo pede, nec tardo subsequatur. XXXIX. Ob viarum augustiam & partium solidarum majorem duritiem nec bene humores amplius influunt, nec satis promte effluunt, unde consequitur, nec machinam amplius functionibus recte obeundis aptam esse & cum tempore eam magis magisque reddi ad motus edendos ineptam planeque tandem fatiscere. Scholion. Ductuum & vasorum tenuitas & angustia ad nutritionis negotium, ad secretiones tum liquidorum subtilium utilissimorum, tum inutilium est summe necessaria: nihilosecius haec vasculorum angustia & subtilitas causa quoque est destructionis machinae, siquidem ob hanc causam tam facile fiunt stases, stagnationes, obstructiones foecundissimae morborum & acutorum & chronicorum matres ac matrices, hinc tandem machinae perit vigor ac mors subsequitur. Conspicimus ex eo, morborum praeservationis fundamentum in eo potissimum residere, ut medicus tenuissima vasa aperta servet. XI. corruptionem & destructionem, in Mutationem, quam corpus humanum facillime ruit, avertere & ejus vitam diutius conservare, medici est praecipuum officium, undo unde, in quo vitae ratio & causa posita sit, exactius nosse debet. CAP. II.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
