Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 635-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Nihil aeque senum valetudinem affligit, quam crebrior acidorum usus, &frigoris vehementia. Scholion Iii 636 CAP. XII. DE DIVERSA RATIONE ANNI TEMPERVM DIATA Scholion. In decliviori aetate sanguis lentiori gradu per vasa fertur, &omnes, quae alias sanitati praesidio sunt, excretiones languent, unde humores spissitudinem induunt, &ad subeundam stagnationem inclinant. Quum itaque frigus &acida humores debita privent fluxilitate, ipsumque calorem deprimant, in procinctu est ratio, quare frigus &acida senum valetudini magnopere adversentur, inque morbis, quibus haec aetas patet, progenerandis plurimum valeant.