# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 635-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/635-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/635-2

XXXIII. Nihil aeque senum valetudinem affligit, quam crebrior acidorum usus, & frigoris vehementia. Scholion Iii 636 CAP. XII. DE DIVERSA RATIONE ANNI TEMPERVM DIATA Scholion. In decliviori aetate sanguis lentiori gradu per vasa fertur, & omnes, quae alias sanitati praesidio sunt, excretiones languent, unde humores spissitudinem induunt, & ad subeundam stagnationem inclinant. Quum itaque frigus & acida humores debita privent fluxilitate, ipsumque calorem deprimant, in procinctu est ratio, quare frigus & acida senum valetudini magnopere adversentur, inque morbis, quibus haec aetas patet, progenerandis plurimum valeant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
