# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 637

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/637
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/637

Valde autem senibus nocent vivel quae principio acido & adna vaporosa, ac sulphurea, stringente pollent, quoniam alvum obstipant, & decentem urinae fluxum intercipiunt. XXXVIII. Venae sectio aetate affectis magnam promittit utilitatem, quae praecipue tunc locum habet, si vires suppetunt, si appetitus est integer, & universum corpus quodam vigore instructum est. Scholion. Magna pars senum quam longissime vitam posset extendere, nisi sanguinis depletionem neglectui haberet. Sanguinis enim abundantia, in quam haec aetas ob vitam sedentariam & victum paulo liberaliorem proclivis est, multos jugulare solet, siquidem scorbutum, viscerum infarctus, marasmum, affectus soporosos. & praecipue apoplexiam corpori inducit. Quo de argumento plura legi possunt in Disseri. nostr. de Venae sectione optimo ad vitam longam remedio. XXXIX. Senes, quos vires corpus exercendi destituunt, frictionibus advocare debent, ut sanguinis circuitus promoveatur. XL. Senes à nimio carnium esu abstinere oportet, vegetabilia autem coctione mollita, ut passulae, pruna, poma magis eorum sanitati accommodata sunt. Scholion. Carnes nimiam sanguinis abundantiam corpori ingenerant, quae senibus, utpote à corporis exercitatione alienis, infensissima est, & praecipuam morborum, quibus senes affliguntur, causam constituit. Longe melius senum valetudini inserviunt legumina, olera & pisces, quia parum saltem nutritii succi continent. Placet autem hoc loco peculiarem observationem inserere, quam Baglivus in Operib. pag. 388, scriIii 2 ptam 638. CAP. XIV. D. DIVERAS RATIONE ANNI TEMPERVM DIAETA pram reliquit, & ita habet: Animaavertes in praxi, aliquos aegros fluxionibus, & diuturnis morbis obnoxios, tempore quadragesimali convalescere; paschate iterum ab esu carnium languescere. Observabis etiam quosdam morbos ab obsoleto esu caulium, leguminum, olerum piscium, aliorumque ciboborum huiusmodi evanescere, cibis vero boni succi exacerbari & crescere. XLI. Senibus quam maxime nocent purgantia, & graviores animi commotiones, quo magis enim corpus debile & imbecillum est, eo majorem à qualibet intemperie laesionem sentit. XLII. Diversis anni temporibus diversum quoque vitae regimen accommodandum est, quoniam aëris status immutatus magnam animantium corporibus inducit mutationem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
