# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 64

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, VITAE AC MORTIS NATURA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/64

VITAE AC MORTIS NATURA ET CAUSIS. Uamvis in corpore humano omnes partes solidae, ratione structurae, integrae ac salvae sint, & fluida quo"que benigna temperie ac justa quantitare constent; si harum motus progressivus deficiat, nec calor tamen nec agilitas, neque nutritio, neque sensus, multo minus cogitatio observatur. Simul ac vero fluida incipiunt rursus moveri & circumvehi; protinus haec omnia & singula redeunt, & tunc dicitur adesse vita. II. Vita itaque rectius definitur, quod sit motus progressivus, in circulum abiens, sangvinis atque humorum ab impulsu cordis & arteriarum, nec non ab elatere fibrarum proficiscens, secretionibus atque excretionibus totum corpus conservans ejusque functiones gubernans. III. Vita non accurate per conservationem mixti a putredine definitur. Scholion. Quanquam vita perpetuo conservationem corruptibilis corporis comitem habet, dum quasi ejus effectus est, ex eo tamen minime consequitur, hanc conservationem & durationem corporis vitam esse dicendam, eo, quod animantium corpora, vita diu jam privata, a putredine immunia solo intenso frigore aut spirituoso liquore servari possunt. IV. Neque vero omnis motus fluidorum in machinis dici potest vita, sed is tantum, qui fit a cordis reciproca systole & diastole, & ubi fluida in orbem mota incalescunt & rubedine tinguntur. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
