# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 640

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/640
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/640

Diligenter itaque dispiciendum, ne salutaris perspiratio, quae corporis universi sordes expurgat, per vernum tempus ullo modo intercipiatur. XLIX. Nullus est anni status aut conditio, quae plures producat morbos, quam tempus vernum & autumnale. Iam quum summum sanitatis praesidium in libera transpiratione sit collocatum, laborare oportet, ut illa semper rite suc cedat. Scholion Quare tunc temporis corpus adversus frigoris inclementiam probe munire decet, & quia aër multis, naturae inimicis exhalationibus refertus est, summo studio cavendum, ne sub initium veris vel exitum autumni, nimirum mense Martio ac Novembri, ut & tempore matutino ac vespertino corpus liberiori aëri exponatur. In autumno eadem, quae in vere observanda sunt, quia eadem est coeli intemperies & subita tempestatum mutatio, qua salutaris perspiratio facile supprimitur. Et quoniam in hanc anni partem aequinoctiale tempus incidit, ideo imminentibus morbis praeservariva curatione obviam eundem est. ILI. Astate magis pro sanitate sunt vegetabilia & potiones

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
