# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 641-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. V. DE DIAETA SEXVI CONVENIENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/641-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/641-2

Foeminae laxiori corporis habitu, & maximam partem vitae otiosae & voluptatibus addictae sunt, parum bibunt, corpus habent exquisite sentiens, ad spasmos & convulsivos motus proclive, & sanguini redundanter colligendo valde opportunum. Praeterea etiam certis ac statis temporibus solennem sanguinis per uteri venas profusionem patiuntur. Ex quibus conficitur, sexui potius foeminino quam virili de peculiari vivendi ratione esse prospiciendum. III. Mollior sexus, teste experientia, utplurimum pessime habet turbato vel male procedente sanguinis ex utero profluvio; viget vero ejus sanitas menstruali hoc fluxu rite constituto. Scholion. Quapropter medicum omnem curam in eo collocare oportet, ut uterina haec sanguinis excretio debita semper in quantitate, tempore & ordine respendeat, nunquam vero perversa diaeta & neglecto vitae regimine turbetur, vel plane cohibeatur. Menstruam vero sanguinis ejectionem nihil aeque pervertit, ac frigoris, impendente mensium fluxu liberior ad ventrem & inferiores partes adinissio. Multum quoque in violanda hac sanguinis excretione valent graviores animi commotiones, praesertim terroris vehementia, cujus tanta vis est, ut saepius ipsum praesentem fluxum sistere & cohibere soleat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
