# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 643

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. V. DE DIAETA SEXVI CONVENIENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/643
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/643

VII. Foeminas in diaeta amplecti decet maxime ea, quae sanguinem bonum ac temperatum corpori ingenerant, quae humoribus conciliant fluiditatem, & superfluas excrementitias partes à vitalium succorum consortio eliminant. Fugere autem oportet omnia intemperata, quae humores vehementer iu motum cient, quae eos impuros reddunt vel copiosum sanguinem suppeditant. Scholion. Quemadmodum omne intemperatum sanitati & naturae corporis nostri noxam minatur, ita hoc multo magis praegnantibus insidias struit. Quare à foeminis exulare debent graviores animi affectus, frigus immodicum, removeantur immoderatior aestus, nimia ciborum repletio, vehemens corporis motus, somnus diuturnus, alimenta difficilis solutionis & mali succi, omniaque validiora emetica, purgantia, & quaecunque ob suam activitatem humores in vehementem motum conjiciunt. Majorem vero gravidarum sanitati utilitatem pollicentur omnia temperata, quae benignos & laudabiles succos corpori largiuntur, ventriculo rite obtemperant, & excretoria cito trajiciunt. VIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
