# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 646

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, LETVDINE EFFICACIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/646
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/646

LETVDINE EFFICACIA. Vemadmodum in omnibus rebus, quae animum & corpus humanum afficiunt, magna vis est consuetudiiiis, ita etiam illa in tuenda sanitate & rerum non naturalium usu plurimum valet, eamque ob rationem à medicis diligenter attendenda est. Consvetudo nihil aliud est, quam certa partium corporis, quae motibus praesunt, ad certos motus edendos ob frequens & repetitum praecedens exercitium dispositio, qua vel sponte vel levisaltem dataoccasione iterum similes motus producuntur. Scholion. Quid sit consvetudo, cujus tanta in animo & corpore nosto alterando est efficacia, hucusque nondum satis exquisite exploratum atque perspectum est. Nos in ea sumus sententia, consuetudinis naturam certa partium tam solidarum quam fluidarum ad motus quosdam repetendos aptitudine contineri. Quare omnes corporis nostri partes obnoxiae sunt consvetudini, & ejus efficaciae prompte obediunt. III. Quotidiana experientia docemur, diutius consveta difficulter mutari, & consuetudinem alteram quasi naturam constituere. Scholion

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
