Latin
LETVDINE EFFICACIA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 647
Unproofread scanNot analysed yet
VALETVDINE EFFICACIA. Scholion. Per corporis enim naturam nihil aliud intelligitur, quam peculiaris solidarum &fluidarum partium ad certos motus &functiones praestandas dispositio. Quum itaque à saepe repetitis aliis motibus, per externas causas introductis, insita &naturalis deleatur dispositio, &prorsus alia inducatur, oriori contraria, hinc talis aliorum motuum assuefactio haud inconcinne altera natura appellari potest. IV. Consuetudo efficit, ut motus non solum in certis partibus, sed fixis &statis quoque temporibus, certoque gradu iterentur. Scholion. Si quis aliquoties certo tempore cibum assumsit, aut somnum cepit, vel ex eo expergefactus est, aut alvum deposuit, statim his actionibus assuescit natura, &eadem hora accedente harum rerum desiderium redit. Quanquam autem difficile sit atque arduum, genuinam &mechanicam hujus rei dare explicationem; intellectus tamen humani imbecillitas, quae ad interiorem harum actionum, praecipue quoad modum, cognitionem adspirare haud potest, ipsius rei existentiae nihil derogat. Neque vero accurata harum rerum explicatione nos destitutos à claris &manifestis causis temere transire decet ad tale principium, quod omnem pene conceptum exsuperat. Neque eam ob causam confugiendum ad principium, fibris corporis nostri motricibus insitum, quod occulta quadam sentiendi, &externas res percipiendi facultate polleatNatura ob frequentem usum rebus in se insalubribus &corpori minus proficuis tandem facillime assuescit. Scholion. Qui prima vice tabaci fumum haurire tentant, graviter utpluquem tamen procedente temrimum ab eo offenduntur, tandemque ita ipsi assuescunt, pore commodissime ferunt,