# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 647

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, LETVDINE EFFICACIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/647
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/647

VALETVDINE EFFICACIA. Scholion. Per corporis enim naturam nihil aliud intelligitur, quam peculiaris solidarum & fluidarum partium ad certos motus & functiones praestandas dispositio. Quum itaque à saepe repetitis aliis motibus, per externas causas introductis, insita & naturalis deleatur dispositio, & prorsus alia inducatur, oriori contraria, hinc talis aliorum motuum assuefactio haud inconcinne altera natura appellari potest. IV. Consuetudo efficit, ut motus non solum in certis partibus, sed fixis & statis quoque temporibus, certoque gradu iterentur. Scholion. Si quis aliquoties certo tempore cibum assumsit, aut somnum cepit, vel ex eo expergefactus est, aut alvum deposuit, statim his actionibus assuescit natura, & eadem hora accedente harum rerum desiderium redit. Quanquam autem difficile sit atque arduum, genuinam & mechanicam hujus rei dare explicationem; intellectus tamen humani imbecillitas, quae ad interiorem harum actionum, praecipue quoad modum, cognitionem adspirare haud potest, ipsius rei existentiae nihil derogat. Neque vero accurata harum rerum explicatione nos destitutos à claris & manifestis causis temere transire decet ad tale principium, quod omnem pene conceptum exsuperat. Neque eam ob causam confugiendum ad principium, fibris corporis nostri motricibus insitum, quod occulta quadam sentiendi, & externas res percipiendi facultate polleatNatura ob frequentem usum rebus in se insalubribus & corpori minus proficuis tandem facillime assuescit. Scholion. Qui prima vice tabaci fumum haurire tentant, graviter utpluquem tamen procedente temrimum ab eo offenduntur, tandemque ita ipsi assuescunt, pore commodissime ferunt,

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
