# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 648

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAP. XIII. DE CONSVETVDINIS IN TVENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/648
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/648

CAP. XIII. DE CONSVETVDINIS IN TVENDA ut frequentiori ejus usu penitus delectentur. Eodem modo comparata sunt narcotica, quae quanquam rarius assumta corpori torporem & sensibus stupiditatem inferre soleant, diuturna tamen assuetudine non amplius nocumento sunt. Luculentum hujus rei testimonium Persae exhibent, qui prima in pueritia saltem pauxillum opii assumunt, cujus ta men quantitatem sensim ita augent, ut tandem ingenteme jus copiam sine ullo incommodo devorare possint; quod quidem eo faciunt consilio, ut ad coitum celebrandum sint promptiores. Ipse novi quendam haemoptycum, qui ob crebriorem opiatorum usum ita iis assuefactus est, ut postes extracto opii ad drachmae dimidium sine ulla noxa aut gravi symptomate uti potuerit. Neque ignotum est, certorum locorum incolas aëri vappido atque humido ita posse assuefieri, ut sanam ac diuturnam vitam ibi degere possint, quum tamen haec coeli insalubritas aliorum, qui ejusmodi loca petunt, sanitatem protinus insigniter affligat. Illud vero hoc loco neutiquam praetermittendum est, consuetudinem alimentorum etiam, quae naturae admodum inimica sunt, insalubritatem ita quasi mitigare & contemperare posse, ut eorum nocendi facultas multum vel penitus hebetetur. Res pervulgata est de pessimo Polonorum more, qui spiritum vini fortissimum ad aliquot mensuras quotidie hauriunt, quod si quis alius insuetus tentaret, nullum dubium est, quin ingens sanitatis aut vitae periculum sit aditurus. VI. Amat natura etiam medicamentis saepius usurpatis ita assuescere, ut eorum medendi efficacia tandem plane obtundatur. Scholion. Quam ob rem vere dictum est ab Aristotele: natura pharmacis assueta eorum vires contemnit. Atque hinc valde consultum fore arbitramur, si medici in diuturnis morbis medicamenta permutarent. VII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
