# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 654

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, MORBOSQVE PRACAVENDOS AECOMMODATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/654
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/654

In horum numero sunt essentiae amarae, absinthii, trifolii fibrini, radicis gentianae, centaurii minoris, cardui benedicti, faciunt huc denique alcalina, praesertim fixiora terrea, acidum absorbentia, & ex animali regno tutissima, ut lapides cancrorum, ac testae ovorum, quae terra subtiliori gaudent, & ob insignem usum vix satis depraedicari possunt, VIII. Origo morborum quos medicus amoliri intendit, potissimum à segnioribus & interceptis excretionibus deducenda est, atque hinc medico incumbit curare, ut alvus quotidie suum praestet officium. Scholion. Ex iis, quae alvi excretionem sine noxa & destructione motus peristaltici promovent, maxime commendanda sunt salina, quae omni virulentia carent, & praecipua stimulando ope rantur. Eminent ex illis sal Ebsoniense, arcanum duplica tum, sal fontium Egranorum, tartarus tartarisatus & vitriolatus. Omnibus tamen palmam dubiam facit aloë rite praeparata, & secundum imitationem Becheri cum balsamicis mixta, quod in pilulis Hermannianis, Stahlianis & nesttis observatum est. IX. Quum perspiratio libera omnes reliquas excretiones superet, & summum sit sanitatis praesidium, idcirco medicum semper eo respicere oportet, ut huic excretioni male procedenti convenienti auxilio succurrat. Scholion. Perspirationem egregie & sine ullo incommodo movent infusa loco herbae thecherbarum temperate balsamicarum & imo roborantium ex aqua calida, ut sunt veronicae, betonicae, salviae, melissae, seminis foeniculi, anisi, radicis chinae, sarsaparillae, glycyrrhizae, cinnamomi, corticum citri, aurantiorum

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
