# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 656

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, MOREOSQVE PRAECAVENDOS ACCOMMODATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/656
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/656

Et ipsa quoque natura, quae velut optima medicinae magistra sedulo imitanda est, medicos peritos docet, salia subtiliora alcali na fixa & neutra, ut & vitriolacea tenuiora omnium, quae ex chymicis in usu sunt, ad tollendos morbos esse efficacissima. Caeterum de horum fontium ingredientibus eorumque usu & abusu legi possunt Dissertatio nostra de prudenti fontium medicatorum usu, Germanico idiomate conscripia. item Dissertetio de Thermis Carolinis de Thermarum & acidularum ratione ingredientium convenientia, de Thermarum & acidularum usu & abusu. XI. Balneis tam naturalibus quam artificialibus ad reparandas vires, & valetudinem tuendammultum usi fuerunt veteres, praesertim calidiorum regionum incolae. Scholion. Testatur hoc magnifica & luxuriosa balneorum structura, quae hodieque in Graecia & regionibus Turcicis visuntur. vid. Langius Lib. I. epist. 50. XII. Quanquam in regionibus calidioribus balneorum isus sit laudatissimus, parcius tamen usurpari debent nostris in terris, quae sub coelo frigidieri & humidiori sitae sunt. XIII. Ubi immoderatus calor nimiam partium humidarum & subtilium facit, difflationem „ & corpori siccitatem & lassitudinem inducit ibi fibrarum emollitione & humectatione opus est, quod balnea & aquarum dulcium insessus commodissime praestant. Scholion. Ex quo apparet, balneorum usum nostris quoque regionibus aczed MORBOSQVE PRACAVENDOS ACCOMMODATIS.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
