# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 657

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, MOREOSQVE PRAECAVENDOS ACCOMMODATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/657
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/657

657 accommodatum esse, si corpus ab aestivo calore nimis exsiccatum ac delassatum fuerit, hac tamen adhibita praecautione, ut ne balnea nimis calida usurpentur, alioquin excedens calor plus nocumenti quam emolumenti afferre solet. XIV. Insessus aquarum dulcium insignes corpori infert mutationes, aqua enim octingenta vicibus aëre gravior superficiem vasculorum in cute premit, & liquida, ex ambitu corporis ad interiora retro vertit, unde libera transpiratio impeditur, serum difflationi debitum retinetur, & ad urinam vergit, alvusque adstringitur. Scholion. Exinde perspicimus, balnea in regionibus calidis, inque macilentis & calidioris naturae hominibus non sine insigni fructu adhiberi, quia non modo exsiccatas partes emolliunt, sed etiam humidum, quod calore exhalat, intus detinent, adeoque nimiam transpirationem ad temperiem reducunt, idque corporibus calidioribus & aestivo tempore est commodissimum. XV. Nocent balnea humidioris temperaturae hominibus, qui vasa sanguine & superfluis humoribus repleta habent, qui capitis & ventriculi imbecillitate, vel cruditatibus in primis viis collectis laborant, & frequentius catarrhis tentantur, siquidem improvidus hic balneorum usus non modo has afflictiones auget, sed alias quoque graviores suscitat. Scholion. Balneorum & capitis lotionum usus res periculi plena est, & magnam prudentiam desiderat, hinc cautissime usurpari debent, & tutius ab iis nostris in regionibus abstinetur. XVI. 658 CAP. VII. DE REMEDIIS AD SANITATEM TVENDAM XVI. Balneis nostris in locis substitui possunt pediluvia, item validae frictiones pedum quae ad circuitum sanguinis aequalem reddendum & perspirationem juvandam multum conferunt. XVII. In pediluviis pedes genuum regione tenus aquae non nimis calidae, sed temperatae immergendi sunt, eorumque usus hora una vel altera ante somni tempus, per horae dimidium, vel etiam ultra commodissime instituitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
