# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 70

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, VITAE AC MORTIS NATURA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/70

Ex hoc nunc liquido intelligitur, quare insigne vulnus cordis vel majoris vasis, aut polypus, orificium magnae venae claudens, subitam mortem ingeneret & quare intensissimum frigus hominem possit necare: siquidem per cordis aperturam, tanta sanguinis copia effluente, mox in totum concidit ejus diastole, hinc totus sanguinis cursus simul & semel definit ac in momento mors adest, quo vel unico clarissime mortis natura intelligitur. Polypus necat, quia sanguinis ad cor sufficientem adfluxum, & consequenter ejus diastolen, tollit, acri vero frigore, quum sanguis coagulatur, utique ejus cursus ac fluxus omnimode sistitur. XIX. Quemadmodum liber sanguinis circulus universum corpus ab abominabili corruptione & morte vindicat, ita corruptionem funestam partis, sive necessario consequitur, quae tandem totum corpus in putreinternae sive externae, dinem trahit & vitales motus in totum exstinguit, a circulo sanguinis sublato originem suam trahere. Scholion. Citissime pars corruptioni sphacelosae subjicitur, modo fortissime vinculis stringatur: sic enim, ligatis vasis, adfluxus & refluxus sanguinis impeditur & immotus ibi stagnans promte putredinem, cujus vis est valde sui multiplicativa, concipit. XIX. Quicunque itaque medicus, quod suum est munus, mortem avertere & corpus diu vivum, salvum ac integrum conservare cupit: is nihil aliud agere debet, quam ut eo omne suum auxilium & consilium dirigat, quo sanguinis liber ac perennis cursus, per omnes corporis partes, praestetur, funesta vero ejus stasis, quies vel stagnatio avertatur, Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
