# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 72-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/72-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/72-2

CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES ATQUE DIASTOLES. Vum vita a mere mechanicis & ex necessitate agentibus corporeis causis dependeat & simplicicissimus ille motus systoles & diastoles, qui in corde atque & in universo canalium systemate residet, circuli sanguinis, omniumque secretionum ac excretionum causa sit: plurimum itaque ad rem nostram pertinet, veras systoles ac diastoles causas investigare. II. Neque satis erit cum veteribus motuum vitalium causam nomen quoddam, ut naturam, animam, spiritum, archaeum aut sapientem quendam daemonem, vel principium scertum vitale allegare, eo quod hisce obscuris nominibus nihil explicatur vel perspicuum redditur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
