# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 72

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, VITAE AC MORTIS NATURA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/72

Quam noxia vero & proferendis morbis vitaeque abbreviandae apta sint adstringentia, validiora purgantia, anodyna, narcotica, putridae exhalationes, acida, nimium refrigerantia, nimia quoque repletio vitaque sedentaria, cum affectuum animi intemperantia, a solidae praxeos gnaris ignorari amplius nequit. XXII. Ergo vita & mors mechanice fiunt & nonnisi a causis mechanicis, physicis & quae ex necessitate agunt, dependent. Scholion. Patet ex hisce quam ineptum conceptum de vita & morte, ejusque causis, veteres sibi efformarint, dum vitam actionem & imperium animae in corpus vel animae conjunctionem cum corpore, mortem vero vitae privationem, calidi innati marcorem, dissolutionem animae a corpore, vel animae secessum aut animae vel principii vitalis energiam fatiscentem & functiones corporis deserentem dixerunt. Multo minus autem causas, cur homo mori debeat, invenire poterant, siquidem illorum sapientia plus nominibus & metaphysicis speculationibus, quam rerum corporearum & structurae corporis humani cognitioni inhaerebat. CAP. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
