# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 75

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/75

XI. Animadvertimus, diuturna inedia & defectu boni nutrimenti universi corporis vires frangi, & cordis quoque motum languidiorem fieri, cum contra a pastu, a calido potu, a vino, a pane & spirituosis balsamicis adsumtis vires antea depressae mox erigantur, pulsus quoque fortior & celerior evadat. Ergo quod cor & solidas partes movet, iisque vires ac vigorem addit, materialis indolis est, & forinsecus ex alimentis & aere accedit. XII. Caloris ad vitam, nutritionem, propagat onem & motus vitales producendos & conservandos maxima necessitas & potentia est. Scholion. Quotidiana edocemur experientia, nullum semen terrae mandatum sine calore ad foecunditatem produci, vel plantam sine eo crescere & augmentum accipere posse. Nunquam ex piscium, ranarum, insectorum vel cujuscunque generis volatilium ovis atque seminiis animalculum vel pullus excluditur, nisi convenienti & temperato calore, vel solari, vel qui ab incubatu animantium provenit, prius fota fuerint. Hirundines, Alpini mures, multa insecta, intenso frigore, sine omni motu, vita ac sensu jacent, accessu vero caloris & vernali tempore mox ad vitam reducuntur. Aegyptios furnorum temperato & aequabili calore pullos gallinaceos excludere, historiarum fide constat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
