# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 78

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/78

Omnia denique alimenta, quae bonum sanguinem praebent, ut panis & carnium genus, vinum generosum; vigorem atque agilitatem animo & corpori addunt & vires depressas protinus erigunt. Praeterea aër purus, temperatus, serenus, qui in altioribus & temperatis locis, tempore verno & sub flatu orientali animadvertitur, mire omnes vires corporis recreat & animo quoque vigorem & agilitatem reddit, appetitum, excitat & erigit, ad venerem stimulat, in morbis vires recolligit. Ex quibus omnibus rectissime colligimus, illam ipsam substantiam, quae nos nutrit, vigorat, animat, sanguinem movet & vires corpori ac animo largitur, esse materialem, eamque existere in sanguine, cum eo etiam amitti, ejusque portionem esse delibatissimam, optimam, tenuissimam, magna potentia expansiva donatam. XVI Sanguis itaque rectissime thesaurus vitae & animae vehiculum, ac vinculum ejus cum corpore dicitur. Scholion. Insignis ad elucidandam hanc rem extat locus in Harvao qui meretur adduci. Hic exercitatione 71. ita disserit: solemus rerum negligentes speciosa nomina venari. Sanguis, qui nobis prae manibus atque oculis est, nil grande sonat. ad spirituum vero & calidi innati magna nomina obstupescimus, detracta autem larva evanescit ut error, sic etiam admiratio. Profecto si sub lapidis philosophici aenigmate sanguinem quis depingeret, atque omnes ejus mirabiles dites, operationes ac facultates proponeret. illum procul dubio pluris aestimaret & supra vires elementorum agere facile crederet, corpusque illi aliud ac divinius non illibenter attribueret. Hactenus Harvaeus. Ego vero aenigma formabo tale: si quis dicat, sibi notam esse universalem medicinam, quae in omnibus regionibus & omni tempore haberi possit, inque animantium regno reperiatur, cujus tanta sit efficacia cacia, ut hominem ab omnis generis morbis, imo ipsa praematura morte praeservet, quae universum corpus ab excrementitiis sordibus liberet, quaeque vigorem ac robur omnibus partibus conciliet, animoque sapientiam ac intellectum reddat, qua porro medicus, debito regimine, omnes morbos, quantum possibile est, sanare possit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
