# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 79

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CAUSIS MOTUUM VITALIUM, SYSTOLES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/79

Profecto ad unum omnes ejusmodi medicamenti praestantissimas vires admirarentur & nulli studio vel sumtibus, ut eam inquirerent, parcerent. Quandocunque vero postea quis edicat, hanc medicinam sanguinem esse animantium, tunc protinus omnis admiratio & aestimatio, propter rem vilem & omnibus notam, exspirabit. Quo ipso nostrum ingenium optime potest cognosci, quod vilia, sensibus obvia & facilia ac simplicissima spernit, ad ignota vero, obscura & magnifica magno impetu fertur. XVII. Reciproca & continua systole & diastole cordis & vasorum ita peragitur: subtilior atque calidior expansiva seminis & postea sanguinis pars, in primis foetus rudimentis, expansionem fibrarum cordis incipit, quae, elatere instructae, impatientes istius expansionis, sese contrahendo in pristinum statum restituunt, & ita sanguinem in tubos arteriosos expellunt, qui a sanguinis expansiva calida potentia identidem dilatantur & postea, ob vim quoque elasticam, sese contrahunt. XVIII. Machinae motoriae cordis, arteriarum, intestinorum & omnium, qui motu gaudent, canalium, tam sapienter constructae & eo consilio tanta virtute ac potentia elastica donatae sunt, ut vel levior fibrarum expansio earum contractionem provocet, quae postea novae expansionis in vicinis partibus causa fit. ScheIta animadvertimus cor canis exemtum, prorsus in quiete consistens, levi flatu admisso, ad motum diutius revocari posse. Neque ignotum est, cor ranarum, omni motu privatum, levi acus punctione denuo palpitare & motum diu adhuc continuare. XIX. Magna elastica cordis, arteriarum aliorumque canalium potentia, non tantum ab ipsa fabrica mechanico-statica, sed quam maxime a subtilissimis fluidis expansivis, quae partim vasa sanguinea, partim etiam nervi advehunt, dependet; quae duo elastica fluida, unita in fibris, tantam potentiam exserunt. XX.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
