Latin
ARTIS MEDICAE FUNDAMENTIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 8
Unproofread scanNot analysed yet
ARTIS MEDICAE FUNDAMENTIS. Antur in rerum natura corpori nostro salubria &insalubria; quae prosunt vel obsunt: &hoc ipso artis medicae existentia satis probeta est. Scholion. Utitur hoc argumento vetustissimus auctor Hippocrates ad artis nostrae existentiam demonstrandam, in libro de arte §. VI. ubi ita scribit: Sunt nihil minus ea quae damno fuerunt, quam ea, quae opem talerunt, in restimonium arti, quod ars ipsa sit, quae enim profuerunt, ob rectum usum profuerunt, quae vero nocuerunt, ob id, quod non recte usurpata sunt, nocuerunt. Atqui ubi rectum &non rectum utrumque suum finem babet, quomodo quis hoc artem esse neget. Medici itaque praecipuum officium est, ut salubria ab insalubribus tam quod sanitatem conservandam quam restituendam discernat iisque recte utatur. Scholion. Nihu amplius desideratur a medico, quam ut proponat ea, quae saluti sunt, ad usum; &de iis, quae noxia sunt, admoneat. Quapropter in iis certo niti fundamento oportet, quae certitudo vero sine principiis claris, ex quibus ea fluant haberi nequit. Quae vero theoria vel hypothesis medicotum ad hunc scopum directe non tendit, &rationes salubritatis &insalubritatis rerum, pro tanta varietate corporum, clare reddere non potest: eam pro ingenii speculabundi foetu, ac nullius, in adiuuanda hominum salute, fructus agnoscimus. §. III. Sicut vero omnes vires corporum nunquam absolute, sed relative sermper &conditionate, se habent: Ita etiam nulla dantur ex alimentorum vel medicamentorum classe aequ quae absolute, id est, sua natura ac semper salutaria vel noxia sunt, sed respectus semper ad corpus humanum habendus est. Virtus enim certa &effectus non inest remediis, utpote quae ad nocendum aeque ac ad juvandum promta sunt sed is demum ex actione remedii &reactione, quae est in corpore ejusque dispositione resultat. Scholion. Fundamentum perniciosissimae empiriae medicae est quod vulgus falsam hanc persuasionem imbiberit, dari certam medicamentorum efficaciam ad quendam morbum vincendum potentem. Hac ducti opinione, sine ullo respectu ad corporis naturam, illis utuntur. Et delinquunt in eo frequenter docti alioquin medici, quod semel vel iterum dextro, a dato remedio, adnotato effectu, specificam &perpetuam adversus hunc motbum efficaciam ei inesse credunt, &simili recurrente morbo, etiam non iisdem plane circumstantiis stipato, propinant. Ita qvum a cortice chinae salutaris in tollendis intermittentibus aliquoties visus fuit effectus, mox pro universali remedio, incredibili tamen orbis damno, is habitus est ad febres fugandas. Idem fieri in ceteris fere omnibus, in dies, non sine gravi dolore observamus. Solidae igitur &rationalis medicinae cardo in eo unice vertitur, ut alimentorum &medicamentorum vires atque effectus, secundum differentiam corporum, quae maxima est, addiscamus, quae res non est cujusvis hominis, nec tam facilis, quam quidem vulgo putaturHanc vero doctrinam longe utilissimam ut adsequamur, duobus opus est subsidiis, quae sola &genuina fundamenta veritatis &certitudinis in arte medendi sunt, quorum unum EXPERIENTIA, alterum RATIO adpellatur.