Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 8-3
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIII. Neque vero solum providentia naturae accidit, ut superabundans sanguinis sinceri copia e corpore proscribatur, sed eadem quoque tales adornat motus, quibus superfluam serosi humoris quantitatem sanguini detrahit. Scholion. Non raro evenit, ut homines exundante sero repleti per aliquot dies alvum fluxam solitoque molliorem experiantur, quae tamen copiosae dejectiones eorum sanitati admodum opHinc neutiquam ratione deportunae ac fructuosae sunt. stituitur Celsi hac de re judicium, quod Lib. 11. cap. 4. hunc in modum proponit: una die fluere alvum, quin &pluribus, saepe pro valetudine est, modo absit febris, &intra septimum diem conquiescat. XXXIV. Quandoque etiam seri salsi superfluum largius per urinam ejicitur. Scholion. Notatu digna sunt, quae hac de re tradit Sanctorius P. I. aph. 65. 66. corpora, inquiens, sana, &moderatissimo victu utentia singulis mensibus fiunt ponderosiora, ita, ut ad duas libras pondus crescat. Redeunt autem ad consuetum pondus circa finem mensis ad instar mulierum, facta crisi per urinam puulo copiosiorem &turbidiorem, praecedente capitis gravitate vel corporis lassitudine, quae paulo copiosiori urina separata protinus sedantur. XXXVI. Est etiam solennis salsi seri evacuatio, quam natura vernali &autumnali maxime tempore per nares asperamque arteriam in catarrhis, coryza, ac tussi instituit. Scholion. Praecedentibus enim corporis gravitate, horrore, &calore quasi febrilem in modum aucto ingens seri copia saepe per aliquot dies cum insigni sanitatis allevamento ejicitur.