Latin
MOTU FIBRARUM VITALI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 89
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia robur &tonus partium a boni sanguinis &fluidi nervei temperie ac copia in partes influente dependet, aër vero &alimenta sanguinis conditionem varie alterant, sequitur, aërem utique serenum &purum &benigna ac congrua alimenta ad robur partium, &conservandum &amissum restituendum plurimum valere, quod etiam ipsa experientia abunde corroborat. Ex hoc quoque porro conficitur, ea remedia optima esse roborantia, quae blandam sanguinis spirituascentiam principio subtili, suavi, oleoso promovent XV. Eximius &plane mirabilis elateris, qui in fibris consistit, est usus ad fluidorum vitalem progressum moderandum modificandum, &facilitandum, item ad secretiones atque excretiones ad vitam maxime necessarias tuendas. XVI. Fibrae musculorum tensione sua sanguinis ab ingenti pressione cordis &arteriarum ad partes appulsui renituntur; nisi enim magna vi elastica resisterent, nimia fieret vasorum &fibrarum extensio, adeoque tardissime sanguis per venas ad cor remearet &partium fieret intumescentia. Scholion. Notum est vasa sanguinea inter membranas &musculos ferri, quorum tonus &resistentia eius regressum egregie adjuvat, Nam pressio mutua semper est aequalis &elater vi tendentis aequatur, sive corpus elasticum tanta vi resistit, quanta comprimitur. XVII.