# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 94

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SANGUINE HUMANO EJUSQUE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/94

Atqui ex hisce jam facile petenda est ratio, quare carnes juniorum animantium copiosum sanguinem ingenerent, & cur Gallorum natio, cui optimi & gelatinosi succi ac cibi familiares sunt, tam subito sanguinem amissum recuperet, & ob id liberaliorem sanguinis missionem facilius, quam alii populi, tolerare possit. Neque jam in obscuro erit ratio, quare alimenta, in quibus principium salinum, acidum aut spirituosum praedominatur, aut quae nimis terreae, ac compactae substantiae sunt, ad sanguinem augendum minus apta sint. XI. Quanquam sanguinis textura multum similis sit gelatinae animantium: attamen is differentes quoque ab ea quasdam proprietates obtinet. Scholion. Primo sanguis exsiccatus longe promtius flammam concipit, ac diutius eam alit, quam siccata gelatina. Deinde major quantitas salis volatilis & olei ex sanguine per destillationem quam ex gelatina, e. g. cornu cervi, obtinetur. Tum sanguis putrefactus tetrum magis foetorem, quam alia quaevis gelatina corrupta exhibet. Itaque sanguis magis excocta & subtilior reddita gelatina dicenda est. XII. Sanguis ex parte subtili sulphurea constat. Scholion. ejus inflammabilitas teQuod copiosum sulphur insit sanguini statur, & quod ingentem olei quantitatem sub destillatione fundat, & motu valde incalescat. XIII. Sanguinis calor dependet quam maxime a parte ejus subtili sulphurea, in motum concitata. Scholion. Quam diu sanguis fertur per vasa, tam diu sanguis calidus observatur. Hic calor nihil aliud est, quam intestinus partium ejus sulphurearum motus, qui eo fortior est, quo major partium sulphurearum copia est, & quo plus motu attritivo agitantur, & mutua collisione impelluntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
