Latin
SANGUINE HUMANO EJUSQUE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 96
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod portio sanguinis subtilior &sulphurea gelatinae ejus purpureum colorem reddat, vel hoc unicum experimentum satis evincere poterit, quod sanguis ex secta vena in aquam tepidam effusus ingentem portionem substantiae mucidae diaphanae in fundum demittat, aqua vero supernatans rubra post factam evaporationem tenuem rubicundum pulverem, qui promtissime ardet, relinquat. XV. Pars subtilior sanguinis sulphurea cum teneriori terra alcalina commixta ipsi detersivam penetrantem vim conciliat. Scholion. Ex oleo cum alcali intime nupto, saponiformem abstersivam texturam emergere, ex mechanica chymica compertum est. Et ejusmodi detersiva &quasi saponiformis materia in sanguine animantium quoque apparet, unde ad abstergendas pingues viscidas sordes eo utiliter utuntur. Et inde fluit etiam ratio, quare sanguis e vena emissus calidus &in terram prolapsus lignis eorumque poris tam alte se insinuet, ut ejus maculae nulla fere arte possint extergi. XVI. Saponiformis &abstersiva sanguinis indoles, vitali humorum circulo conservando admodum proficua videtur. Scholion. Cum enim sanguis penetrantis alcalinae sulphureae &abstergentis indolis sit, hinc simul medicam obtinet virtutem, qua viscidum &acidum cum chylo ex alimentis advectum, quod obstructiones minimorum tubulorum minatur, egregie corUnde non mirum acidum ad sanguinem rigit ac temperat. delatum mox in salsum converti. Ejusmodi quoque abstersiva alcalina sanguinis indoles impedit, quo minus in tenuissimis tubulis ipse consistat, &perniciosas obstructiones efficiat. XVII. Pars sanguinis sulphurea volatilis &alcalisata causa cur sanguis tam subito in foetidissimam putredinem est, Schoruat.