# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 99

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, SANGUINE HUMANO EJUSQUE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/99

Scholion. Praeclare Ballonius L. 2. Ephem. p. 191. scribit: plurimis impurus sanguis detractus est, quibus mortuis & sectis partes omnes integrae deprehensae, aliis purus, quibus viscera & pulmones putres Formosissimis mulieribus impurus detrahitur: sunt inventi. Siquidem morbi gravissimi non tam in partibus fluidis, sed in solidis sedem suam fixam habent, quando hae inflammatae, sphacclatae, induratae, & obstructae sunt. XXIII. tri Sanguinis quantitas non una eademque est in homine, sed multum pro diversitate habitus & structurae corporis, aetatis, alimentorum & virae generis variat. Scholion. Nonnulli copiosum sanguinem in vasis custodiunt, eumque amissum cito recuperant, in aliis vero haec reparatio tardius & sani homines prae tenerioribus procedit. Quod robusti & imbecillioribus, & valetudinariis, majorem sanguinis copiam in venis foveant, extra dubium est. Hinc quoque venae sectio illis magis quam his convenit. XXIV. Sanguis licet ex elementis dissidentis naturae ac virtutis & quae male uniuntur, partibus compositus sit; attamen motus intestinus ac progressivus has optime mi scet,

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
