# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 ix

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CTORALIS CLEMENTIAE TVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/ix

PRAEFATIO SOLIDIORIS DOCTRINAE ET PERI TIAE MEDICOS. FEdicinae rationalis systematicae Tomum priorem, qui humani corporis cum vivi, tum sani philosophiam complectitur, vobis, Experientissimi Viri, exhibendum constitui, ut judicetis, quaenam utilitas & quis fructus ad artis medendi tam desideratam hucusque certitudinem ex labore hoc redundare possit. Neque vero adeò facilis, sed intricata potius res est, rationali, id est, demonstrativa methodo universae medicinae doctrinam contexere atque omnia in tot morborum historiis contenta phaenomena & quae quae valetudini in melius vel pejus mutandae idonea sunt, ad solidas rationes reducere inque aptum ordinem & nexum digerere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
