Latin
vi
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 vi
Unproofread scanNot analysed yet
Maiori facundia &dicendi ampliori campo opus esset, si faciles aditus, si aures res patientissimas, si benigna responsa, si ipsum vultum venerandi decoris grauitatem amabili hilaritate temperantem digne laudare deberem: illud tamen profiteri liceat ita deuinctum harum rerum miraculo pectus ab Clementiae TVAE conspectu abstulisse me &in hunc diem fouisse, vt irrequieta cogitatione optaue. rim exstare aliquod deuotionis erga Eminentissimam ac Clementissimam Celsitudinem TVAM nostrae monumentum. Id dum vnice curo ac molior, nullum ex scriptis nostris fuit, quod argumenti sui gratia videretur satis voto nostro accommodatum. Neque vero praesens opus, quod offerre nunc ausus sum, ita mihi blanditur, vt existimem illud sua se dignitate commendaturum: neque tamen omnino despero aliquam ab iis doctrinis, quas continet, allaturum esse, quum maximam sane ab deuotissimo mittentis animo commendationem exspectet.