# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xv

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CTORALIS CLEMENTIAE TVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xv

Est vero VITA nihil aliud, quam motus sanguinis & humorum in circulum abiens, a systole ac diastole cordis & arteriarum omnisque generis canalium ac fibrarum, sanguinis & fluidi nerver influxu sustentata, proficiscens, qui secretionibus & excretionibus corpus ab omni conservat corruptione & omnes ejus functiones gubernat. Hic enim circulus est ipse ille vitalis motus, qui ipsum sanguinem, in se valde in putredinem pronum, a praesentanea corruptione vindicat. Hic est, qui calorem, vires, agilitatem, robur, tonum, nec non sensum ac motum partibus conciliat & vitae ac sanitati utilissimas secretiones & excretiones moderatur. Ab hoc quoque diversae hominum inclinationes, mores, ingen dotes, imo sapientia atque insania dependent. Neque minus diversa hominum natura & dispositio, quam veteres temperamentum dixerunt, inde proficiscuntur. Hic motus praeterea nutrimentum & augmentum praestat corpori, succos calore & motu deperditos reparando, vitamque sic diuturnam homini confert. Hic porro extinctus teterrimae penitus corruptioni corpus objicit & tristissimam mortem accersit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
